Thursday, 24 July 2008

Orazio, Carmen secolare



















Phoebe silvarum que potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro,
Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas pueros que castos
Dis, quibus septem placuere colles,
Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas alius que et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere maius.

No comments: