Tuesday, 22 July 2008

TABULA SMARAGDINA




Verum sine mendacio certum et verissimum









Quod est inferius est sicut quod est superius
et quod est superius est sicut quod est inferius
ad perpretranda miracula rei unius

Et sicut omnes res fuerunt ab uno meditatione unius
sic omnes res natae fuerunt ab hac una re adaptatione

Pater eius est sol mater eius est luna
portavit illud ventus in ventre suo
nutrix eius terra est

Pater omnes thelesmi totius mundi est hic

Vis eius integra est si versa fuerit in terram

Separabis terram ab igne
subtile a spisso
suaviter cum magno ingenio

Ascendit a terra in coelum
iterumque descendit in terram
et recepit vis superiorum et inferiorum
sic habebis gloriam totius mundi
ideo fugiat a te omnis obscuritas

Hic est totius fortitudinis fortitude fontis
quia vincet omnem rem subtilem
omnemque solidam penetrabit

Sic mundus creatus est

Hinc adaptatione erunt mirabiles
quorum modus est hic

Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus
habes tres partes philosophiae totius mundi

Completum est quod dixi de operatione solis.

No comments: